- MISSALE
- MISSALEliber Ecclesiasticus, in Communione Romana continens Missarum offi cium. Hunc Zacharias Pontifex Primum composuit, deinde Gregorius M. in meliorem formam redegit, eique Sacramentarii seu Libri Sacramentorum titulum imposuit, ut auctor est Iohannes Diaconus in eius Vita Tabularium S. Remigii Remensis: Missalem Gregorii, cum Euangeliis et lectionibus --- alterum Missalem Gelasii vol. 1. Missalis Gregorianus, in Cod. Epistol. S. Bonifacii Archiepiscopi Moguntini Ep. 114. Missalis, qui vocatur Gregorialis, apud Amalarium de Eccl. Offic. l. 3. c.40. Liber Missulis, apud Ordericum l. 5. Codex Missalis. apud Leonem Osliensem Chron. Casin. l. 1. c. 56. etc. Eâdem notione Missarius, in Capitulis Garoli Magni l. 1. c. 109. legitur. At Missale Plenarium, nude interdum Plenarium vel. Plenarius, licer Ecclesiasticus, apud eosdem, in quo Euangelia et Epistolae pleniter con tinentur. Leo Ostiens. l. 3. c. 19. Librum ad Missam describi curavit, --- namque usque ad illud tempus, in Plenario Missali tam Epistolae, quam Euangelia legebantur, quod quam esset inhonestum, modo satis advertitur. Testamentum Heccaldi Comitis Augustodun. apud Perardum p. 26. Missale plenario cum Euangelio et Epistolis. Simpliciter Plenarium, apud Honorum Augustodunensem Gemma. Animae l. 1. c. 4. Post quos septem Diaconi, cum Plenariis, incedunt. Durandus l. 4. Ration. c. 6. num 17. ubi de processionibus: Illos sequuntur Subdiaconi, cum Plenariis, significantes illos, quiper eandem gratiam plenitudinem divinitatis in Christo habitatisram corporaliter docuerunt. Vide quoque Wildebrandum Oldenburgium Itiner. Terrae Sanctae. Acta Murensia p. 29. Adam. Bremensem c. 161. Chronicon Episcoporum Mindensium c. 15. etc. Sed et de aliis quoque libris Plenarium dicitur. Acta Murensis Monasterii p. 30. Deinde de Novo Testamento sunt hîc duo Plenaria, unum ab invicem est divisum etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et infra Sacramentarium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.